- JUDAEA
- JUDAEAquae et Chananaea, et Promissionis terra, Syriae regio notissima: de cuius situ post Sacras literas Iosephus inprimis, post quem Strabo, l. 16. p. 749. et 756. Dion Gafl. l. 36. et Tac. Hist. l. 5. c. 6. ubi de Iudaea, cuius haec sunt verba: Terra, sinesque, quâ ad Or. vergung, Arabiâ terminantur, a Mer. Aegyptus obiacet: ab Occasu Phoenices, et mare: Septentrionem a latere Suriae longe prospectant. Solum, si Straboni credimus, infecundum, praesertim circa Hierosolyma. Sic enim ille: Ε῎ςι γὰρ πετρῶδες, αὐτὸ μὲν ἔνυδρον, τὴν δὲ κύκλῳ χώραν ἔχον λυτρὰν καὶ ἄνυδρον, τὴν δ᾿ εντὸς ἐζήκοντα ςαδίων, καὶ ὑπόπετρον. E contra Tac. ubi supra: Rari imbres, uber solum. Exuberant fruges nostrum ad morem. etc. Huic soli balsamum ferre concessum est. Plin. l. 12. c. 5. et l. 5. c. 14. Bandr. Iudaea regio est Syriae Mer. parva, sed nobilissima, melle olim et lacte fluens, quae antiquissimis temporibus appellata Terra Chanaan, Num. c. 13. v. 30. et c. 34. v. 3. Exod. c. 23. v. 31. postea Terra Promisionis, et Palaestina tempote Romanorum dicta fait Iudaea, nunc autem a Christianis dicitur Terra Sancta, Germanis das Gelobte Land, Gallis la Terre Sainte; quamquam Iudaea strictius sumpra complectatur tantum Tribus Iudam, et Beniamin: Becmanno Iudaeae nomine veniunt Tribus Iudae, Beniamin, Dantota, et Ephraimitidos ac Manassitarum Occidentalis portio. vide Ioseph. de Bello Iud. l. 3. c. 1. Eius quondam Metropolis Hierosolyma fuit, non Iudaeae modo, sed totius orbis ocellus. Reliquae urbes, Bethlehema, Iericho, Ascalon, Bethoron, Azotus, Ioppe, etc. Tota autem regio subest dominio Turcarum; male admodum culta, cum incolae deficiant indies propter frequentes incursiones Arabum. Alias divisa fuit Iudaea in duodecim Tribus, quarum nomina et situm videbis in voce Tribus, quae omnes etiam in unicum, tandemque in duo regna descriptae sunt sub nominibus Israêl et Iuda: Iudaea autem omnis Christi aetate divisa fuit in partes sex, in Galilaeam, Samariam, et Iudaeam proprie dictam, quae cis Iordanem fluv. et ad mare Mediterraneum, et in Trachonitidem, Ituream sive Peraeam, et Idumaeam, quae trans Iordanem et in mediterranes positae sunt. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 158. 542. et 547. Eius meminit Lucan. Civ. Bell.l. 2. v. 593.Incerti Iudaea Dei, mollisque Sophene.Et Iuvenc. l. 4.Iudaeamque petit, quâ pinguia rura, etc.Pop. Iudaei qui et Hebraei, Populus Dei olim, Iuifs Gallis, Iudeos Hispanis, Iuden Germanis, gens quae quondam Palaestinam habitavit, nunc autem per totum orbem terrarum dispersa vagatur, nusquam proprium locum possidens, ubi que apud omne genus hominum odiosa et tributaria. Multa autem de origine gentis et religione confinxêrunt profani scriptores, qui Iudaeum, et Hierosolymum fratres, Typhonis filios, fabulati sunt, inde et nomen genti, et urbi principi manârit, de quo Plutarch. l. de Iside et Osiride. Alii a monte Idam nomen deduxêrunt. Quidam volunt Bacchum eos, aut eius loco vitem auream coluisse; nonnulli asinum, et porcum. Vide Flor. l. 3. c. 5. Plutarch. Symp. l. 4. c. 5. Petron. in Catalectis, et ibi interpretes, nec non Orig. l. 5. contra Cels. Minime omnium corrupte de religione eorum Strabo, qui et iustos, et vere religtosos appellat. Itemque Dion loco superius prolato. Iidem Pagani scriptores Iudaeo rum, et Christianorum nomen non raro confundentes, illos pro his posuêrunt, quod Lips. ad l. 15. Ann. Tac. itemque Pithaeus l. 2. Advers. c. 2. et Barthius, ad Rutil, Numatian. l. 1. v. 159. observant. Historia eorum paucis haec est: A' Iacobo Patriarcha prognati, Israêlitarum habuêre nomen, quo tamen omnes 12. continebantur Tribus, quae pro peculiari gente tum demum haberi copêrunt,postquam in Aegypto prodigiosâ soecunditate multiplieati essent. Hanc cum frustra supprimere per 200. An. tentâssent Aegyptii, a Moyse tandem divino iussu, e servitute eorum educti, Legem a Deo accepêrunt, in monte Sinai, et post quadraginta Aunorum in deserto errores, terram Canaan Iosuae auspiciis occupârunt. Post cuius Mottem Seniorum imperium venerati. Iudices postmodum habuêrunt, quorum ultimus Samuel fuit. Hoc adhuc spiranrte, Regem petiêre, qui ipsis irato Deo obtigit, Saul vid. Cui successit David, vir secundum voluntatem Dei, quem fil. Salomo excepit, sapientiâ et divitiis supra omnes Reges terrae. Post huius Mortem ob nimium Rehabeami, filii eius, rigorem, divisum regnum est A. M. 3060. in regnum Israelis, sub Ieroboamo, cui 10. tribus adhaesâre, et regnum Iudae, sub Rehabeamo, cui duae solae servârunt fidem: Prius a 19. Regibus administratum est, per An. 255. usque ad Hoseam ultimum, qui Samariae a Salmanassare Assyrio obsessus, in eius porestatem tandem cum toto regno pervenit A. U. C. 14. regni Ezechiae Regis Iudae 6. Posterius 20. habnit Reges, a Rehabeamo usque ad Sedeciam, quo Hierosolyma capta est a Nebucadnezare, templumque destructum et Iudaei Babylonem abducti, Olymp. 40. An. 1. Nabonassaris 140 a fundatione templi 424. A. U. C. 146. A. M. 3446. 608. circuer A. C. N. Duravit captiviras 70. Annos, quibus effluxis, Cyrus Babyloniorum domitor, Iudaeis in patriam revertendi et remplum reparandi veniam dedit, quod factum auspiciis Ducis zorobabelis, Esrae et Nehemiae; Mortuo Zorobabele a Pontificibus summis gobernati, postea Assamonaeis fuêre subiecti, per Annos 130. qui regio titulo resumpto praefuêrunt genti; usque ad Herodem, quo regnante, IESUS CHRISTUS natus est. Hunc cum impii cruci affixissent, ultorem mox sensêre Deum: et rebellione iteratâ irritatis Romanis, captis A. C. 70. a Verspasiano et Tiro Hierosolymis, post horrenda ac inaudita mala, et occisa eorum 1100000. captaque 97000. libertatepenitus excidêrunt, signavitque nummum Vespasiani maesta sub cedro sedens IUDAEA CAPTA. Neque ulla ab hoc tempore maledictae genti emergendi copia fuit: namque sub Traiano primum, dein Hadriano, Duce Barchocheba, postea Antonino Pio etc. iugum excutere conati, aliis item temporibus idem molientes fiustra fuêre, Imo adeo gentem, non modo rebellem, sed et pristinum, quasi, cum sui iuris essent, sive ipsi sive Maiores sui gavisi fuissent, statum animosius vindicantem in ordinem redigere sategit Hadrianus, ut nullam, quâ fieri posset, omnino rebellionis futurae suique dein iuris illic aviri instaurandi ansam aur obtentum relinqueret. Unde, ut genitalia mutilare s. circumcidere eis interdixit, teste Spartiano: ita etiam Ordinationem illam, intra terram, iudiciariam, e qua potestas iudicandi illic, i. e. legitima terrae regiminis et imperii ratio ordinaria pependit, sub poenis gravissimis inhiberi voluit, eriam ipsos, qui ordinarent, cum reliquis inde arcendo. Quam in rem Aristonis illud facit, quo interdictum fuisse ab Hadriano Iudaeis universis scribit, ἐξ ἀπόπτου θεωρεῖν τὸ πατρῷον ἕδαφος, e specula paternum solum intueri, introspicereque: Sic ut non modo terra ipsa sancta integra eis, sed et finitimae qualescumque, unde suam intueri quoquo modo possent, interdictae videantur adeoque ipsi longius etiam summori: ne videlicet, si in agro proximo, aut vicino mansissent, inde gressu celeri clandestinoque, pro libitu, in terram insilientes, ritum illum sic necessario illic, nec alibi omnino, de facultate iudiciaria, legitimum praestarenrilli, quibus inter eos ordinandi facultas. Longius enim semotis, id fieri haud facile: cum longiora it inera illuc ducentia testibus ac delatoribus vix aut ne vix quidem caruissent, unde res palam fieret. Postmodum autem esse porro desiit edictum illud Hadriani, Iudaeis Palaestinâ utraque ac terrâ sanctâ ita permissâ, ut intra eam Synedria sua qualiacumque, pro arbitrio Caesarum, haberent; etc. Vide plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. de Synedriis L. II. c. 7. Id unum ab Hadriano aegre impertrâtunt, ut semel in Anno adire sanctae urbis deformes reliquias, ibique per paucas horas vectigalis liberatate inspectantibus militibus, pretio lacrimas suas redimere, ruinam templi et urbis deflere, miseramque gentis suae sortem lugere ac deplorare liceret. Nec quicquam iuvit Iuliani indultus, Deo caelitus fulminibus et terrae motu opus turbanre. Etiam sub Theodosio minore, in Creta ad libertatem, a quodam qui Moysen se venditabat, vocati, magno numero mersi sunt circa A. C. 132. Iterum Rex eorum Iulianus, sub Iustiniano, victus est A. C. 533. Intra domorum claustra certis diebus conclusi sunt, lege Childeberti A. C. 564 et cum circa A. C. 600. in eodem regno plus libertatis nacti essent, adeo ut etiam Christiana mancipia possiderent, querente Massonio in Hist. Gall. eadem postea rursus privati sunt. In Hispania a Sisibuto, ab Astrologis monito, a circumcisa gente metum imminere, ad fidem quidam compulsi, reliqui regno eiecti sunt, A. C. 614. Iterum circa A. C. 694. Egica Rexeos, quod insidias regno struxissent, bonis fisco addictis, in serviturem redegit. Sub Leone Isauro, non pauci, quod ad Christianismum compellerentur, cum totis familiis sese ipsos ustulârunt, circa A. C. 722. Gallia pulsi sunt, sub Ludov. IX. cui Saraceni exprobaverant, Regiminus esse carum Iesum Christum, qui infensis Iimos eius hostes in visceribus regni foveret, circa A. C. 1260. Ex Anglia eosdem eiecit Eduardus I. A. C. 1287. ob intoxicatas aquas, Basileae allisque in locis, ustulati partim, partim in exilium acti, circa A. C. 1348. et nuper admodum omnibus hereditariis provinciis a Leopoldo I. Imp. cedere iussi sunt. Plura qui volet, videat Euseb.Ioseph. Sever. Gul. Tyr. etc. imprimis, qui de ritibus eorum et consuetudimbus accuratissime scripsit Ioh. Buxtorf. Fil. Synegoga Patris Iudaicâ ingenti accessione locupletatâ. Hinc Iudaeus. Ovid. de arte Am. l. 1. v. 76.Cultaque Iudaeo septima sacra viro.Item Iudaicus, ut Superstitio Iudaica Quinctiliano. Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 101. Marc. c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. X. P. Mela l. 1. c. XI.Iudaicum ediscunt et servant, ac metuunt ius.Marc. c. 3. v. 7. Ps. 76. v. 2. 1. Reg. c. 12. v. 10. P. Mela l. 1. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.